monumenta.ch > Franciscus Petrarca > bnf6069F.36 > Ionas, 3 > sectio 34 > sectio 19 > bnf6069F.196 > bnf16714.80 > sectio 403 > Iosue, 24 > sectio 722 > sectio 19 > sectio 551 > 1 > bnf14764.65 > sectio 213 > 50 > bnf8260.115 > sectio 501 > sluMscr.Dresd.A.145.b.66 > Lucas, 1 > 43 > Actus, 21 > bnf8260.108 > bnf5797.5 > bnf14764.100 > sectio 138 > sectio 650 > Matthaeus, 26 > Matthaeus, 27 > bnf6069H.30 > sectio 17 > Genesis, 7 > sectio 34 > sectio 681 > sectio 453 > sectio 30 > Psalmi, 73 > sectio 797 > sectio 12 > bnf16714.43 > 3 > sectio 15 > sectio 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.12.22 > bnf16714.34 > Actus, 13 > 27
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXVI. De notis affigendis. <<<     >>> XXVIII. Quid agendum a monachis qui artes in libro sequenti positas non intelligunt.

CAPUT XXVII. De schematibus ac disciplinis quae in Scripturis sacris et earum expositoribus inveniuntur. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Illud quoque commonendum esse credidimus, quoniam tam in sacris litteris quam in expositoribus doctissimis multa per schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa bmv294.94 per artem rhetoricam, multa per dialecticam, multa per disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intelligere possumus; non abs re esse instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas cum suis divisionibus in sequenti libro paucis attingere; quatenus et qui talia didicerunt, breviter admoneantur; et qui latius fortasse legere minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa brevitate cognoscant. Est enim rerum istarum procul dubio (sicut et Patribus nostris visum est) utilis et non refugienda cognitio, quando eam in litteris sacris tanquam in origine generalis perfectaeque sapientiae ubique reperis esse diffusam.
2 Nam cum ibi reddita fuerint atque monstrata, sensus vester ad intelligendum modis omnibus adiuvatur.
3 Sit ergo antiquorum labor opus nostrum; ut quod illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos brevissime (sicut iam dictum est) csg199.93 secundo volumine collecta panhab79.24 rdamus. Et quod illi ad exercendas versutias derivarunt, nos ad veritatis obsequia laudabili devotione revocemus; quatenus quae inde furtive sublata sunt, in obsequium rectae intelligentiae honesta conditione reddantur. Opus quidem (ut arbitror) necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in duobus libris comprehendere velle divinarum et humanarum fontes copiosissimos litterarum.
4 Ubi Sedulii versus illi dicendi sunt: Grandia posco quidem: sed tu dare grandia nosti, Quem magis offendit, quisquis sperando tepescit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik